Latin
398
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 398
Unproofread scanNot analysed yet
Remota squama prima, juxta principium pectusculi in tergo prodibat in conspectum circulus superior ventris tener, cutaneus, hirsutie humente tectus, brevi tamen &complanata ut vix pateret oculis lanugo. Sub dispositione alarum lateralium, quam in aurelia compares omoplatis, verae alae necydali latitabant binae junctae, &altera alteri imposita. Omnes erant breves, tenuesque, utpote nondum perfectae quantitate. Inter alas thoracis posterior nodus eminebat, prolixiore pilositate utrinque stipatus, sed nondum plane tectus. Alis &rubore hoc expedito, perveniebam ad deorsum flexas lineas superiores, sub his erant cornua: sub sequentibus vero in pectore pedes recumbebant, oblique versus alvum compositi &directi. Sub alba macula in nymphae vertice, necydali hirsutus vertex &bregma est, cui proxime adjacet aculorum typus forma duorum punctorum atrorum. Hinc sequitur nota oris satis extans initio propter humiditatem, &speciem habet spongiosorum punctorum alborum duorum, quae tanquam in Leonino labio fissura dividuntur: Alvus tota est instar fuci albi. Pili in ea opprimuntur humiditate, &levigati apparent. Constant circulis, ut &bombyx &nympha. Non autem expediebam totum necydalum; sed inse seipsum suo nisu protrahebat ex reliqua aurelia. Videbam quo conatu sese absolveret à vinculis alvi, quae instar albarum chordarum è punctis circulorum dependent, &in aurelia vacua relinquuntur. Haeret &podex arctius. Itaque apex aureliae contrahitur versus pectus introrium. Erat autem mas cum alis &villis imperfectis. Eum reliqui in capsula. Quievit usque ad diem sequentem. Tunc paulatim inalbuit, &hirsuties conspecta est exactius. Alae quoque creverunt, &tunc alacrior paulatim factus, admissusque tertio die concubitus peregit strenne.