# Thaumatographia naturalis 400

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, 400. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/400

Nam cum in exeunda senecta exarmentur priores pedes, & posteriores etiam plane secedant; tamen ibi relinquit vestigia, sub quibus postea renascuntur alii. In veterum autem bombycis loculamenta, alarum pinnae insertae erant, totumque necydali caput cum cornibus cranii galea includebatur. Talis mas erat. Foemina omni vita cassa adhuc monstrosior apparebat. Perfecto opere sericii (quod erat bombycium majus, & duorum articulorum auricularis digiti longitudinem adaequans, sed longe tenuius masculo; intus album & leve splendensque, foris subcitreum villosum exuere pellem bombyx conatus erat, indeque protraxerat totum dorsum, quod valde protuberabat, anterioribus in circulum contractis; sed ab oscillo se liberare ob pertinacem symphysin non potuerat. Itaque ibi senectae caput, nympha vertex, & necydali conjuncta conspiciebantur; quae conjunctio retinebat senectam in ventre, ne potuerit penitus avelli, & destringi. Ideo & cohaerebat cum alvi acumine, non aliter ac si quis sacco fuisset inclusus, & circa caput astrictus; facto vero in tergo foramine dorsum extraxisset quidem, sed adhuc haereret capite, & podice, ita jacens incurvus & exanimis. Sic se habebat senecta. Ex hac prominebat & aurelia, quod attinet partem superiorem. Ex aurelia vicissim necydalus fere totus eluctatus erat, fracto putamine in dorso, solitaque regione; sed capita cohaerebant indivulsa, sicut & alvi extrema. In ventre exerto magna copia ovorum conspiciebatur colore flavo. Nam saemina statim etiam intra aureliam ovorum formam in sua matrice absolvit, sed quae sine maris aspergine sint infaecunda. Itaque etiam vidi ova parturientem eam quae nullum marem fuerat passa. Conspicuum hinc fuit, quomodo natura exuat primum veterem bombycis pellem cum forma; postea transeat in nympham, cujus aurelia vicissim exuta prodeat necydalus. Triforme hoc monstrum erat, dignumque contemplatu. In eo notasses etiam aureliam ea parte qua alae erant designatae, nigram fuscamque, quasi afflata fumo fervente fuisset: deinde quantopere conata fuerit foemina necydalus exire, perspicuum erat ex ovis eminentibus ex interstitio circulorum squamosorum. Cohaerent alias ventris circuli interveniente cuticula tenui, contigue. Sed in hoc adeo erant circuli disjuncti, ut zona juncturae latior esset circulo.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
