Latin
403
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 403
Unproofread scanNot analysed yet
Frigidae aquae injecti nihilominus cohaerent; sale insperso &muria caudarum juncturae durarunt: aqua chalchantina similiter addita non sunt divulsi. Immersi marem aquae, foemina in margine sicco relicta; etiam injecto atramento &sale in aquam; sed vixit, &coitum retinauit. Tandem ita reliqui per noctem in aqua; mane aliquot centuriae ovorum in vasis fundo erant; ipsi necydali natabant vivi. Alteri mari in congressu praecidebam caput; non avulsus est. Divisi pectus à ventre; hic haesit donec per vim abstraherem. Caput &pectus, ut divisae muscae diu vixerunt, diutius tamen pectus. Hic mas in coitu ita dissectus in ventre similiter habebat humorem lutosum spadiceum, cum quadam substantia intestinali, sublutea, membranosa. Mas natus 4 Iulii ob imbecillitatem quinto mortuus, sectusque nihil aliud continuit alvo. Alioquin vita necydali septem aut octo pluriumve dierum est. Vt enim dixi est pertinax; adeo ut cum confringerem quatuor ictibus principia alarum &pectus; post etiam alvum aliquoties, tamen vita manserit quasi inviolata; licet spiritu tandem dissipato, altero die, ut plurimum ita tractati moriantur. Coitum mas ferventer appetit, parva mora post exitum ex aurelia, idque saepius exonerato ventre, nonnunquam tamen etiam nullo humore emisso, &hoc evenit etiam in foemina. Qui vegetus est, post primi diei congressum, interveniente noctis quiete, altero die repetit eandem foeminam, aut in quamcunque inciderit, adeo ut ter quater peragat coeundi vices. Foemina quoque toties marem admittit: quanquam non semper ova promat. Non enim gignit, nisi ova in se habeat, licet rore masculino concepto. Post solutionem à congressu statim deponuntur ova ordine alterum post alterum, ubi videas quasi cum conatu, &contractione alvi protrudi, excludique ex matricis collo exorto, adeo ut pavimentum tangat. Numeravi quadringentis plura ex una foemina, ex aliis fere quadringenta, quae tamen dissectae adhuc multa in sua matrice habebant. Quod ergo Vidas de centenis scribit, id de macris parvisque necydalis potest intelligi, quales ego vidi evasisse ex neglectiore nutritione, aliis triplo fere majoribus.