Latin
CLASSIS NONA
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 409
Unproofread scanNot analysed yet
ACAPVT I. D DE ACV ANTHALAV &Aphya seu Apua. cus piscis rimam sub ventre habet, in qua ova reponi Rondeletius, autopsia edoctus, scripsit. Cum enim ejusmodi piscem hyemis initio aliquando secaret, in ea rima multa ova reperit. Ita autem post partum coit, ut coalescere videatur; quod mirum non esse luciorum Anglicorum exemplum ostendet. Adeo duro integitur cortice, ut acuto gladio secari vix possit. Anthia, ubi se captivos inveniunt, lugent suam mortem, &quodammodo supplices videntur; retibusque insultantes infidias transilire conantur. Asperitate dorsi dissecare lineam, captivosque liberare socios, Ovidii &Plutarchi authoritate demonstratur. Aphya Phalerica tam mollis est &pinguis pisciculus, ut, si aliquandiu manibus tractetur, siquefiat, aut si magna eorum copia in navibus vehatur, pinguedinem stillet, quae collecta, lucernarum praebet pabulum. Horum pisciculorum figuras, referente Suida, ex rapis foeminis in longa &tenuia frusta dissectis, ex oleo coctas, saleque &papavere aspersas, Nicomedi Bithyniarum Regi, pro veris proposuit Apitius.