Latin
CAPVT V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 413
Unproofread scanNot analysed yet
Ac quod ita se res habeat, catulum è matris utero exectum si per ventrem disseces, verum ejus ventriculum perpetuo vacuum &jejunum reperies: nihil enim per os assumit aut devorat. Rectum vero intestinum recrementis lividis turgere videbis. Quin vivum pisciculum, à matris utero, si quando illaesum exemeris, atque in aquam projeceris, protinus vivere ac natare conspicies. Rondeletius in medio uteri ad spinam ova adhaerere observavit, &cum accreverint, in utrumque uteri transferri sinum. Figura ovorum pulvinaribus quae capiti dormituri supponimus similis est; ex angulis longi tenuesque dependent meatus, quos Aristoteles πόρους τριχώδεις vocat, iique capreolorum convoluti instar, duorum cubitorum, si explicentur, aequant longitudinem. Testa intus rupta, faetus exit.