# Thaumatographia naturalis 413

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/413

Ac quod ita se res habeat, catulum è matris utero exectum si per ventrem disseces, verum ejus ventriculum perpetuo vacuum & jejunum reperies: nihil enim per os assumit aut devorat. Rectum vero intestinum recrementis lividis turgere videbis. Quin vivum pisciculum, à matris utero, si quando illaesum exemeris, atque in aquam projeceris, protinus vivere ac natare conspicies. Rondeletius in medio uteri ad spinam ova adhaerere observavit, & cum accreverint, in utrumque uteri transferri sinum. Figura ovorum pulvinaribus quae capiti dormituri supponimus similis est; ex angulis longi tenuesque dependent meatus, quos Aristoteles πόρους τριχώδεις vocat, iique capreolorum convoluti instar, duorum cubitorum, si explicentur, aequant longitudinem. Testa intus rupta, faetus exit.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
