# Thaumatographia naturalis 418

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/418

CAPVT IX. DE MANATI & MERVLA. Anati ingens piscis est, qui in Hispaniolae fluminibus capitur. Caput ei bovis instar, vel etiam majus, oculi pro corporis magnitudine exigui, bini crassi pedes tanquam alae. branchiarum loco, quibus natat, circa caput fiti. Corio integitur, non squammis. Adeo magnus est, ut jugo boum opus sit ad unum vehendum. Nonnunquam quatuordecim aut quindecim pedum longitudinem superat, octo vero palmorum crassitudinem; circa caudam strictior est, & quasi praecinctus, à qua strictura deinceps cauda longior & crassior sit. Lapides quosdam, sive potius ossa habet in cerebro pina, parvae pilae palmariae magnitudine, aut nucis balistae, ac interdum majores, pro piscium magnitudine. Auribus caret, sed earum loco exigua foramina habet, per quae audit. Ejus corium simile ustulati bovis corio, digitum densum, cineraceo colore, rarisque pilis praeditum.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
