Latin
CAPVT XV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 423
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XV DE PERCA E PHOCA. Ercas vesiculam quandam rubram ex ore pendentem per idem emittere, piscatores in Lemano lacu, ut narrat Gesnerus observarunt; quae vel invitas supernatare cogit. Prae iracundia autem id fieri existimant, quod in retia inciderint. Hoc enim tum maxime pati, cum trahunt eadem: sed mirum est hyeme tantum id ipsis accidere. Faetus adeo sibi cohaerent continuo, ut eos in lacu piscatores glomerent. Iecur in omnibus grandine affectum, Gregorius Mangoldus, citante Gesnero, scribit. Phocae inter dormiendum tam alte stertunt, ut mugitum edere videantur. Pituitosum humorem qui in aspera arteria sit, inspirando &expirando agitatum, in causa esse scribit Rondeletius. Maximus illis cum mari est consensus. Excoriatis enim pilis in pelle ubicunque fuerint, ceu naturali quodam instinctu, prout se mare habet, ita se gerere dicunt. Hinc si mare turbatum in fluctus surrexerit, &illi erecti exsurgunt: sin mare pacificum fuerit, plane sternuntur. Quod cum non crederetur Plinio, periculo in Indico mari facto, circa Hispaniolam Insulam non amplius fabulosum haberi Cardanus asserit. Eorundem corio mutationes significari, author est Rondoletius. Austrinis enim, ventis insurgentibus pili inhorrescunt: in boreali constitutione ita desident, ut nullos plane affirmes.