# Thaumatographia naturalis 425

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/425
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/425

CAPVT XVII. DE REMORA & SCAro marino. Emoram naves remorari, & veteres credidere, & modernis demonstratur exemplis. Navem Francisci Cardinalis Turonensis, cum aliquando è Gallia maritimo itinere pergeret, ferunt, narrante Petro Melara Bononiensi, in medio detentam cursu: causam multi inquisivere, nemo certam reddidit. Propter officium sunt immobilia quaedam semper, ut poli: quaedam ratione loci, veluti terrae pars, quae est in centro. Nunquam enim movebitur naturaliter. Contra, officio quaedam semper mobilia, ut Coelum; quaedam natura loci, ut flumina. Ita quibusdam movendi est facultas, ut magneti; contraria quibusdam, ut Remorae. Quia vero ratio reddi nequit, cur calori adversetur frigus; ita ne in illis quidem, cur ea quae principia in se habent effectiva motus, moveant; quae quietis, faciant quiescere. Keckermannus humori frigido à Remora fuso adscribere videtur, qui aquam circa gubernaculum conglaciet, in Disput. Physicis. Scarum solum ex omnibus piscibus ruminare, author est Aristotedes l. 2. Hist. cap. 17. Inclusum nassis non fronte erumpere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare tores, Ovidius testatur. In creta eos assant veru per os tranfixo, ibidemque eorum ventriculos delicatioribus cibis refertos piscatores liguriunt jecinora simul, quae praegrandia & fine ullo felle, excrementaque addito sale & aceto conterentes. Bellonius.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
