# Thaumatographia naturalis 428

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/428

Oculi maximi sunt, quorum auream pupillam circulus ambit niger, nigrum rursus aureus, aureum caeruleus, hunc iterum aureus, ac tandem niger alius omnes ambit Pinnae ad branchias aureae omnino sunt, pectoris vero totae caeruleae, praeter earum nervos, qui aurei sunt. Quae vero ab ano est, item quę in dorso ac cauda, qua uropygio junguntur, aureae sunt; sed maculis parvis languineis respersae, caetera caeruleae.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
