# Thaumatographia naturalis 429-2

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/429-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/429-2

CAPVT XXI. DE VRANOSCA & Χiphia. γρυαικττάνε VRanoscopus piscis est solivagus carne vescens, adeo vivax, inquit Bellonius, ut si internis omnibus spolies, nihilominus adhuc moveatur: est omnium piscium voracissimus. Apophysin extra os propendentem habet, qua pisciculis struit insidias. Insatiabili esse abdomine vel id declarat, quod si cibum illi objeceris, eo usque vescatur, donec cibus exaggeratus, ad ipsum os redundet. Xiphia utraque maxilla rostrata est, brevis tamen & triangularis inferior, superior magis ossea, durior, multoque longior, bicubitalis namque nonnunquam.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
