# Thaumatographia naturalis 437

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/437

CAPVT I. DE HOMINE IN GENERE. Actenus irrationalia fuere animalia, Homo sequitur, de quo secundum actionum naturalium vitalium, animalium & rationalium, seriem agemus, incepturi à fabrica. Est autem haec tam elegans & miranda, ut magis esse nequeat. Corpus Adami ex terra efformatum est; nostra ex tribus seminis guttulis, & tantilli sanguinis lactis in morem fusis, caleique ritu coagularis efficium, & ex eadem materia tot & tam diversae productae partes. Totum aedificium plus quam ducentis suffultum est ossibus: totidem cartilaginibus, articuli omnes incrustati, ligamentis quamplurimis omnia connexa; membranis innumerabilibus vestita; nervorum plusquam triginta paribus, ceu funiculis quibusdam membrorum vastissimae moles irrigatae: arteriis totidem velut aquae ductibus spumante sanguine & spiritu vitali omnes partes perfusae: musculis fere quadringentis, & diversi generis carnibus ceu tomentis vacua spacia repleta & viscera obtecta; cute denique omnia circumdata sunt. Est in ea & Dei effigies mente repraesentat eandem) & omnium animalium vires ac temperamenta in se tenet inclusa. Multos reperies qui struthionis instructi ventriculo: multis qui Leonis corde, haud pauci qui canis; plurimi qui suis; infiniti qui asim natura gaudent. Alexander Macedo tanta erat humorum symmetria, ut ipsius spiritus & humores: imo exanime cadaver, naturale balsamum, odoris referret fragrantia. Quin in eo tanquam centrali puncto, nodo, & fasciculo, creaturarum omnium radices & seminariae delitescunt rationes. Vegetabilia spiritibus balsamicis mineralium, animaria vegetabilium & per has mineralium: homo vero propter quem omnia condita sunt, animalium, vegetabilium, & mineralium nutritur & augetur.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
