# Thaumatographia naturalis 440

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/440

quam sturni cicuta, sues hyosciami delectantur esu. Dein est veneni portio certa, quae venenorum immutat potentiam & subjecti dispositionem. Tum Corporis debilitas vel robur. Quatuor se vidisse venenosa edentes fercula, refert Conciliator; quorum unus subito mortuus, duo laethaliter aegrotarunt; tertius evasit. Accedit quantitatis & compositionis vis, temporum & locorum, in quibus colligitur varietas. Sic Trassius Mantinensis cicutam in frigidissimis colligebat locis, ut citius interimeret; ut idem faceret certum compositionis apud Chios fuisse modum Theophrastus ostendit. l. 9. Hist. plant. A scorpione ictus plures dies vivere potest: septem ab ammodite. Chersidrus intra tres dies, aspis intra tres horas, subito basiliscus interimit. Commistione denique ejusdem generis venenis promoveri operationem, impediri diversi, mulieris virum occidere volentis historia testatur. Alias certum est, calida vinci non posse. Nam & sublimatum ob ingentem vim corrosivam à natura assimilari nequit; & Napellus summa sua caliditate enecat.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
