Latin
ARTICVLVS II
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 441
Unproofread scanNot analysed yet
Causa ejus humor vitiosus &pravus tunicis ventriculi impactus, vel in eodem genitus ex prava victus ratione, vel ab utero eodem affluens. Hinc primis tribus mensibus praesertim praegnantibus accidit, cum &vomitus accedunt, &faetus minus absumit; Virgines infestat, cum mensium intercipiuntur fluxus. Quomodo autem talis appetitus ab hac causa excitari possit, difficile est dicere, &satius occultae tribuere qualitati, quam in manifestis committere absurdum. Quod vero de Lagare quodam narratur, eum vitrum, saxa, lapides, ligna, viva animalia, pisces vivos vorasse: &nos de rustico in Frisia eadem pro mercede faciente, à Clariß. VVinsemio in praelectiobus Anatomicis accepimus: id ob nervorum videtur accidisse vitium. Nam in illo dissecto, quartam nervorum conjugationem, quae gustus gratia in aliis hominibus producta est, neque ad palatum neque ad linguam reptasse, sed ad occipitium reflexam, Columbus observavit Anatom. l. 15. Odore etiam nutriri posse hominem quidam existimant; nec desunt quae factum testantur Historiae. Rondeletius de piscib. quendam Romae annos quadraginta sola aeris inspiratione nutrirum reliquit; &Democritum Abderitanum philosophum, panis vino affusi olfactu, ne Cereris profanaret sacra, vitam quatriduo sustentasse Aertius author est. Sola contemplatione homines diutius vivere posse affirmat Cardanus l. 8. de variet. Rerum, cap. 41. Ad extremos denique fines Indiae ab Oriente circa fontem Gangis, astomorum gentem sine ore corpore toto hirtam, vestiri frondium lanugine, halitu tantum viventem &odore, quem naribus trahant, Megasthenes scribit, nullum illis cibum nullumque potum; tantum radicum florumque varios odores, &sylrestrium malorum quae secum portant longiore itinere ne desit olfactus; graviore paulo odore haud difficulter exanimari. Plin. I. 7. cap. 3. Sentiendum tamen odores, quia qualitates sunt, nutrire non posse: reficiendo cerebrum fovere, nemo negabit.