Latin
ARTICVLVS IV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 444
Unproofread scanNot analysed yet
Imo non tantum vinum &aqua, sed &fumi atque odores ad hanc mentis alienationem inducuntur. Non tamen omnes pari ambulant passu, sunt qui in hoc cursu palmam mereri volunt. In illo publiCO mparenocius apud Alexandrum praemio, fuit Promachus quidam, qui ad quatuor congios pervenit. Congius autem cepit olim libras decem. Idem de Proteo Macedone apud Athenaeum legitur. Novellius Torquatus Mediosanensis tres bibit congios, sed uno impetu, spectante miraculi gratia Tiberio Principe. Plin. I. 14. Histor. Natur. Et quod amplius mireris, in eo (verba sunt Plinij rara hac gloria, non labasse sermone, nec levatum vomitione, non altera corpora parte dum biberet: matutinas ibisse vigilia: plurimum hausisse uno potu, plurinum praeterea aliu minoribus addidisse: Optima fide non respirasse in hauriendo, neque exspuisse, neque ad euidendum in pavimento sonum ex vino reliquisse. Cicenislius duos exhausit congios. Benesus, ut Spanis verba habent, bibit quantum hominum nemo. De quo Aurelianus saepe dicebat, Non ut vivatuan est, sed ut bibat. Quem tamen diu in honore habuit causa militiae. Nam si quando legati barbarorum, undecunque gentium, venissent, ipsis propinabat, ut eu inebriaret, atque ab his per vinum cuncta pernosceret. Ipse quantumlibet bibisset, semper securus &sobrius, &ut Onesimus scriptor vita Probi, adhuc in vino prudentior. Habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset, tantum mingeret, neque unquam aut ejus pectus, aut venter, aut vesica gravaretur. In nuptiis cujusdam Nobilis, tempore Lipsis, quidam sex congios hausit. De Camatero Logotheta, qui duos congios simul exhausit, videatur Nicotas l. 3. Histor.