# Thaumatographia naturalis 450

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/450

CAPVT III. DE CONCOCTIONE. ARTICVLVS I. DE HEPATE & LIENE. Vtritio attractionem, retentionem, expulsionem, concoctionem, subordinatas habet: Concoctio vero vel est in ventriculo, vel in hepate & liene, vel in aliis etiam partibus. In prima fit ex cibo chylus, faeces & excrementa aquosa ejiciuntur: In secunda sanguis: bilis flava, serum Vrina excernuntur. In tertia ros, gluten, cambium; & tenuia quaedam, quaedam crassiora expelluntur. Quantum ad Epar, nullum in Mathia Ortelio mercatore Antverpiensi inventum est. Integrum quamvis alias fit in homine, in brutis plures in lobos dividatur; tamen cum tribus lobis in puella quadam repertum; in Carolo Sabaudo quatuor habuit penulas. Francisc. Puteus. I. 5. Apol. in Coleto extremas fibras cirrhis prominentibus hirsutis ornatum fuit. Camerar. Labefactato illius calore, hydrops inducitur. De Liene pauca dicam. Inventa mulier Parisiis fine eo: Holler. in observ. & in Cauno homines absque eodem nasci author est Plinius l. 11 Natur. Histor. cap. 73. Hinc & plebecula cursoribus sine noxa & equis exscindi posse existimat.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
