Latin
CAPVT III
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 452
Unproofread scanNot analysed yet
Habent autem humores miros in corpore decursus &certas periodos. Viget sanguis, Sorano Ephesino teste, qui Euangelistarum more spacia decursusque diei ac noctis per horas aequales metitur ab hora noctis nona ad horam diei tertiam, quibus hominis sanguis concoquitur ac elaboratur: Inde mens exorto Sole hilaris. Bilis flava ab hora diei tertia ad nonam, quo naturalis facultas secernit à sanguine choleram, eamque ad fellis folliculum dirigit: Inde homo pronus ad iram. Atra bilis ab hora diei nona ad noctis terriam; Hoc tempore hepar defaecatur, à sordidoque eluitur excremento, idque secundum quosdam natura spleni destinat: Hinc tum mens hominis obnubilatur. Pituita ab hora noctis tertia ad horam nonam; Tunc enim peracta caena concoctio in ventriculo peragi incipit, cibusque liquescere: Hinc phlegma stomacho innatans, atque ad cerebrum delatum hominem somniculosum efficit. Si vero redundant &inter se connexi sunt, tempus non servant. Ceterum Persa propter exercitationes pueriles modicas, eam consequebantur corporis siccitatem, ut neque spuerent, neque emungerentur, fufflatoque corpore essent. Varro in fragment.