# Thaumatographia naturalis 453

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, ARTICVLVS. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/453
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/453

Osorius etiam scribit de Nahodaguca principe in regno Malacca, qui multis vulneribus confossus concidit, ne gutta sanguiuis emissa; Cum spoliaretur, de tracta ex auro armilla, fluere caepit. Ille vero lapis sistendi vim habere dicebatur. Eruitur ex bestiis quibusdam, quas Sinenses Cabrisias appellant. Osor. I. 7. de reb. Africis & Indicis. Quod per venam sectam egreditur, distensio vasorum in causa est. Motus enim continuus arteriarum venis adjectorum venas comprimit: Venae autem si aperiantur, sanguis ob non resistentiam egreditur. Hinc in venae sectione egrediente syncope, cessat sanguinis egressus. Spiritus enim vitalis vasa non amplius distendit. Bartholin. probl. 5. Observatum in occiso ad rei praesentiam subsilire, ad amicorum in submerso. Hujus dum quaeritur causa, vel motus est & agitatio, qua venarum reserantur & dehiscunt ora, vel sympathia & antipathia; Alterius vindicta in argumento ponitur. Qui vulneratur dolenter convertitur in aßilientem inquit Rhodigin. Cogitatio ultionem expetit avide; ad id repente inardescit bilis à qua mox accenditur sanguis, totaque vi sese ad vulnus proripit, tum fomenti causa, tum vindictae. Convolant spiritus insimul, qui levitate insita mox authorem circumsiliunt, cujus calore perseverant persistuntque aliquandiu. Rhodig. 3. Antiqu. c. 12 Comitialis morbi olim putatum remedium, sanguinis humani tepidi adhuc potus. Diabolicum inventum, qui laniena mortalium gaudet; & noxium. Marci Antonii Philosophi uxor gladiatorem deperibat; consulti Chaldaei occidendum judicarunt; sanguinem Faustinae propinandum, sequente corporis cum Caesare junctura. Factum; & amor quidem depositus; sed infans natus gladiatorii animi, Rempub. pessumdedit. Iul. Capitol. Langius refert pastoris cujusdam usdam filium ad latrocinia pusillanimem, paris gleba sanguini humano intincta devorata. audicissimum ad omnia scelera redditum. Carmanis id inerat peculiare, ut in conviviis percussa saciei vena, profluentem inde cruorem vino commiscuerint atque propinaverint; amicitiae finem statuentes, sanguinem gustasse mutuum.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
