# Thaumatographia naturalis 454

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, ARTICVLVS. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/454
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/454

Sed haec ad Thaumatographiam Ritualium pertinent. Ex sanguine humano lampas quaedam vitae & mortis attemperatur, de qua Ernestus Burgravius ita scribit. Lampas haec, sive lumen incensum semel, ardet jugiter, quoad homo ille, è cujus aptatur sanguine, vitalem ducit spiritum, atque eodem quo eundem efflat ipse, horae sive momento sive punctistitio, simul cum eo extinguitur. Scito insuper si flamma luculenta fit eterata, tranquilla & immota, nihil homo iste quod vel corpori vel animo grave sit, sentit: Sin vero secus habeat, & assurgens flamma varie scintillet, aut depressior sit, aut nubilosa & torpida; indicium tibi anxietatis, tristitiae, caeterorumque pathematum esto. Perpetuo enim ex congenitis Microcosmi influxibus astralibus, ac naturalibus inclinationibus (cum & sanguis ille à sanguine ipsius hominis, & Corpus ejusdem à substatia hujus ipsius sanguis, à quo sanguis ad praeparandam mutuo quasi sumptus est, enutriatur flanma ista pro statu & habitu istius hominis sive prospero, sive adverso emicat, & spectandam se praebet. Pyronomantiam appellant Sennertus & Diodat.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
