Latin
ARTICVLVS V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 457
Unproofread scanNot analysed yet
l. 11. Histor. Causa ab Aristotele in duo conjicitur, sanguinis nimirum tenuitatem cutis raritatem &pororum apertionem. Addi his potest facultatum nutritioni inservientium debilitas, si retentrix non retineat, fortiter expellat expultrix. Sudor Anglicus morbi genus est, anno 1486 in Anglia ortum, &in Germania anno 1529. ita grassatum, ut colloquium Zvingli &Lutheri solveretur. Vis ejus tanta, ut vel intra quatuor viginti horas mors occuparet affectum; vel si exsudasset, sanitas. Thuan. l. 6. Furnum quendam ingressum, sudorem ingentem sibi elicuisse, &sanitatem adeptum, observationes docent Medicae: sed quotquot deinde de illo pane, qui postea in hoc furno excoctus fuerat, comederunt, rabida abreptos morte, adjiciunt. Riqu. de febr. sudor. in Epistol. Quamvis autem &sudor ceteris paribus inter bonae criseos indicia ponatur: tamen lethalem esse frigidum extra dubium est. A calore enim partium solidarum emortuo existit; Cum ob calorem febrilem intus ferventem erumpens, in partibus exterioribus calore jam destitutis refrigeratur. Hinc noster Hippocrates l. 4. Aphoris. 37; Sudores frigidi, si cum febre acuta profluant, mortem ostendunt; cum mitiore autem diuturnitatem morbi.