# Thaumatographia naturalis 457

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, ARTICVLVS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/457

l. 11. Histor. Causa ab Aristotele in duo conjicitur, sanguinis nimirum tenuitatem cutis raritatem & pororum apertionem. Addi his potest facultatum nutritioni inservientium debilitas, si retentrix non retineat, fortiter expellat expultrix. Sudor Anglicus morbi genus est, anno 1486 in Anglia ortum, & in Germania anno 1529. ita grassatum, ut colloquium Zvingli & Lutheri solveretur. Vis ejus tanta, ut vel intra quatuor viginti horas mors occuparet affectum; vel si exsudasset, sanitas. Thuan. l. 6. Furnum quendam ingressum, sudorem ingentem sibi elicuisse, & sanitatem adeptum, observationes docent Medicae: sed quotquot deinde de illo pane, qui postea in hoc furno excoctus fuerat, comederunt, rabida abreptos morte, adjiciunt. Riqu. de febr. sudor. in Epistol. Quamvis autem & sudor ceteris paribus inter bonae criseos indicia ponatur: tamen lethalem esse frigidum extra dubium est. A calore enim partium solidarum emortuo existit; Cum ob calorem febrilem intus ferventem erumpens, in partibus exterioribus calore jam destitutis refrigeratur. Hinc noster Hippocrates l. 4. Aphoris. 37; Sudores frigidi, si cum febre acuta profluant, mortem ostendunt; cum mitiore autem diuturnitatem morbi.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
