Latin
CAPVT IV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 459
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. DE ACCRETIONE. ARTICVLVS I. DE GIGANTIBVS. Igantum duo sunt genera. Vel enim sunt populi; vel inter monstra ob materiae vel agentis errorem collocantur. Prioris generis Gigantes fuisse vel esse Goropius Becanus negat. At sacrae scripturae testimonia, exemplorum evidentia, modernaque experientia demonstrant. Expresse exploratores Numer. 13. v. 33. Vidimus gigantes filios Hanak, qui superant reliquos Gigantes, ita ut videremur in oculis nostris esse ut cicadae, &sic essemus in oculis eorum. Emmeorum vero &Zamzummaeorum nomina, quid nisi giganteae gentis tituli? Gothos olim ob insignem magnitudinem corporum admiratum Iustinianum testatur Procopius; ex Gigantea appellationem caepisse magnitudine nonnulli existimant. Bartholin. de pygmaeis c. 5. Mela l. 3. cap. 4. apud Indos tantae proceritatis fuisse hominis scribit, ut Elephantibus maximis tanquam Equis uterentur. Patagones in America duodecim spithamarum esse notissimum est. Ibidem apud Canibales Gigantem à se visum innuit Pigafetta, qui supra multos homines eminebat à cingulo: Circa vero fretum Magellanicum sub polo Antarctico se vidisse homines, quorum cervix ad brachii dimidium protendatur constantissime affirmat.