Latin
ARTICVLVS II
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 460-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS II. DE PYGMAEIS. Ygmaeis nomen à magnitudine cubitali impositum est. Πυγων enim est intervallum, quod à cubiti flexu ad initium usque parvi digiti procurrit. Gammadim Ebraeis à Gomed seu cubiti mensura. Duplex illorum genus. Alii minimi in magnatum aulis ludibrii aluntur gratia, casu monstrorum instar geniti. Alii gentis sunt, quae vel alicubi sit, vel aliquando fuerit. Illos dari non est quod ostendam. Sub Theodosio adeo parvus in Aegypto quidam, ut perdice non videretur major; qui &prudentia polluit, &voce suavi, sermone claro generosae mentis praebuit specimina, vixitque annos viginti, Nicephor. 1. 12. Eccles. histor. cap. 37.