Latin
ARTICVLVS II
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 462
Unproofread scanNot analysed yet
Atque adeo postquam illis promissa barba exorta est, nullo jam vestitu utuntur, sed capillos quidem à tergo multo infra genua demittunt, barbam autem ante ad pedes protrahunt: deinde cum totum corpus pilis obduxerunt, seipsos cingunt illis vestimenti loco utentes. Sed &veretrum illis est valde crassum, adeoque magnum, ut ad pedum usque malleolos pertingat. Sunt porro simi atque deformes. Qves autem eorum sunt agnis nostris pares; hoves &asini ad nostrorum arietum magnitudinem accedunt: equi item eorum, &muli, cateraque veterina animalia arietes magnitudine non superant. Horum Pygmaorum tria millia Rex Indorum in suo comitatu habet. Sunt enim sagittarii peritißimi. lustißimi autem sunt, &iisdem quibus reliqui Indi legibus utuntur. Lepores &vulpes non canibus, sed corvis, milvis, cornicibus, &aquilis, venantur. Lacus est apud eos octingentorum stadiorum ambitum habens, cui, quoties à nullo vento agitatur, oleum supernatat: quod quidam ex ejus medio scaphis hauriunt, navigiolis per eum navigantes, atque eo utuntur. Vtuntur autem &oleo ex sesamo &ex nucibus: sed praestantius est, quod è lacu illo hauritur. Hactenus ille. Antonius Pigaferta inter Moluccas in insula quadam eos comperit; sed &in insula Caphi. Iovius l. 3. de rebus Moscoviticis, ultra Lapones esse scribit. Odericus denique de reb. Indicis l. 1. trium palmarum à se compertos, qui aetatis anno quinto jam gignerent, asseverat.