# Thaumatographia naturalis 464

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, ARTICVLVS. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/464
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/464

ARTICVLVS. II. DE MENSTRVO SANguine & Lacte. Rigiditas mulierum, & generatio facit, ut non omnis absumatur in eis sanguis. Quia vero non semper adest faetus, in vasis circa uterum tum colligitur, & singulis mensibus foras, ne graventur expellitur. Menses hinc dixere Medici. Prima juventa expulsionis fiunt primordia: modum fluxionis uteri vel fundus vel collum determinat. Observatum recens natam, mammis pendulis, alarum & pubis ornatam pilis, quinquennem passam decursum etiam sine dispendio: Schenek. l. 4. Observat. Quin quaerit natura alibi viam, dum sueto nequit ire tramite. Puellae Saxonicae per oculos fluebant: Ex auribus religiosae cuidam: per nares uxori Pareis per vomitum Stutgardianae puellae: per sputum in Chio insula ancillae: per mammas nonnullis apud Amatum: per umbilicum mulieri Tridentinae; & quod mirum per minimum manus digitum & per annularem finistrae manus mensibus singulis Moniali: Ludov. Mercat. I. 1. cap. 7. de multer. affectib. Non uniformis autem omnibus est fluxus. Bene habitae bis in anno habent sine dispendio: quaedam ne semel quidem. At antequam concipiant, solere habere Hortensius prodit. Instit. Medic. l. 1. cap. 28.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
