# Thaumatographia naturalis 468

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/468

Non re quidem peracta, sed adulterum filium admissura si voluisset exequi; ab Adriano quid esset mulier, interrogatus, subjecit; Hominis confusio. insaturabili bestia, continua sollicitudo, indesinens pugna viri, incontinentis naufragium, humanum mancipium. Quicquid autem sit: ita tamen abjectus non est hic sexus, ut non aliquae supra sortem ingeniantur. In obsidione Braunsvicensi militis officium praestitit quaedam; idem in Caesaris castris olim altera. Camer. Hor. subcis. cap. 76. Cent. 3. Eudoxia uxor Theodosii Iunioris scripsit Poëmata, & extat ejusdem Homerocento de Servatore. Idem ex Virgilianis versibus Proba Falconia praestitit. Iohanna Graja Ebraeam, Graecam, & Latinam linguas calluit; Olympia Fulvia Morata Graece ac Latine versus scivit pangere; & cum ad Orthodoxam defecisset religionem, totam se Theologicis mancipavit studiis. Quid vero dicam de Elisabetha Anglorum Regina? Haec certe virtutibus suis universo admirationem incusfit orbi. Pontificem quoque Sixtum iu tantam rapuit, ut eam solam cum Henrico IV Galliarum Rege in consilio de universi orbis Christiani summa recte adhiberi posse, diceret. Abiisse quasdam progressu temporis in viros exempla testantur. Antiochiae illustris virgo desponsata post dolores virilia recepit. Maevaniae altera quoque in virum abiit. Romae alia ipso nuptiarum die erupto genitali vir apparuit. Volat. l. 24. Comm. Vrbin. Idem Aemiliae faeminae post duodecimum conjugii annum accidit. Plura exempla vide apud Schenck.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
