# Thaumatographia naturalis 471

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, ARTICVLVS VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/471

ARTICVLVS VII. DE MONSTROSO PARTV. Atura in agendo suum opus intendit; at quia varia ratione primi agentis, seminis, constitutionis caeli, formatricis virtutis, imaginationis, caloris, oriri possunt obstacula, aberrare interdum non mirum erit. Quamvis autem monstra in omnibus fere corporibus sint mixtis; tamen illa praecipue, quae in animantibus fiunt monstra attenduntur; & vel in quantitate vel in qualitate accidunt talia. Capite connexos gemellos quaedam Turonensis anno 1569 enixa est. Pareus l. 24. Oper. cap. 2. A cervice totum bicorporeum Avenione vidit Valeriola Locor. Com. l. 1. cap. 8. Adversis frontibus sibi cohaerentes gemellas virgines, quarum una procedente retrocedebat altera, Munsterus. Florentiae gemini exhibebantur mares; quorum alter integer corpore, alter scapulis alterius jungebatur ventriculo, ut totum illi videretur intrusisse caput; & illo sugente non aliter commovebatur, ac si ipse fugeret. Bemven. de reb abdit. Idem Lutetiae in viro quadragenario vidit Pareus, l. 24. cap. 2, anno 1530. Circa finem imperii Lotharii Imperatoris edidit partum mulier, canis ac hominis specie, integerrime connexis corporibus, ac dorsi conglutinatis spinae. Lycost. lib. prodigior.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
