Latin
ARTICVLVS VII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 472
Unproofread scanNot analysed yet
In Scotia autem alter inferiore parte maris specie, umbilicum vero supra geminis membris &ad usum &ad speciem discretis fuit. Hoc monstrum in Musicis educatum, varias linguas calluit: in commune consultavit, dissensu orto in jurgia &rixas saepissime erupit, annos viginti &octo vixit. Et cum alterum corpus complures ante alterum dies obiisset; quod superstes fuit, dimidio sui computrescente, contabuit. Buchan. in Histor. Scotica. Cracoviae denique natus olim infans ex nobilibus parentibus, teter admodum &terribilis aspectu, flammeis &radiantibus oculis, ore naribusque bovinis, cornu figura exortis &prominentibus, dorso pilis caninis hispido; simiarum faciebus in pectore extantibus; qua mammarum locus oculis felium subtus umbilicum hypogastrio adfixis, tetris ac minacibus: canum capitibus ad utrumque cubitum, &pedis utriusque patellam spectantibus antrorsum; σιγανέπους &στεγανόχεις, figura pedum cygni, cauda sursum reflexa &recurva, longitudine ulnae dimidiae: editus in lucem, quatuor horas vixisse, &tandem emissis vocibus; Vigilate, Dominus DEVS vester adventat, exspirasse dicitur. Peucer. in Teratosc. Huc pertinet faetus lapideus Agendici Senonum; qui viginti &octo annos portatus, ex utero post mortem matris excisus est. Hodie adhuc Agendici miraculi instar visitur, expers putredinis. Thuan. I. 76. Histor. Plura qui scire desiderat consulat Bauhinum de Hermaphroditis, VVeinrichium de, Monstris, &alios.