Latin
ARTICVLVS IX
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 474-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS IX. DE VARIARVM FORmarum gentibus. Vod articulo octavo de monstroso partu dictum est, raro accidit; ex consuem id esse apud quasdam gentes, nonnulli judicarunt. Non procul à Troglodytis in Aethiopia gentem quandam capite carere, oculos in pectoribus habere vidit Augustinus, serm. ad fratr. in Eremo. Confirmat Solinus cap. 53. Plinius l. 5, cap. 8. In Peruaco provincia Caraqui occipite &syncipite carere scribit Hispalensis. Sylv. p. 5, cap. 35, Statim enim edito partu tabulis complanari caput, adjicit.