# Thaumatographia naturalis 477

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, ARTICVLVS XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/477
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/477

ARTICVLVS XI. DE QUIBVSDAM CIRca generationem miris. Djicio ea, ne, quamvis multa jam sint dicta, deesse videatur aliquid, Soranus Ephaesinus Isag. 17 tradit, mulieres quae in navibus pariunt, mutos parere: non quod non loquantur, sed quod cum eduntur, non vagiant. Ausonius de quodam Genua cui patrem, genitricem Graecia, partum Puppis & unda dedit, num bonus esse potest? Sunt vani Ligures, mendax est Graecia, Ponto Nulla fides, hoc tu singula solus habes.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
