Latin
ARTICVLVS XI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 478
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &Masanissa post eum sex genuit liberos, &nobilis Francus filium &fitiam. Camerar. Visae &foeminae quae quinquagesimo peperere anno. Sed &in puerili quibusdam id accidit aetate. Albertus enim Magnus l. 4. sentent. nono quandam anno redditam praegnantem, peperisse decimo scribit. Plinius vero l. 7. cap. 2. septimo quasdam parere, ac semel tantum, senio autem confectas, quadragesimum annum non excedere, easque Macrobiis junctas, commemorat. Puerum vero decennem mulierculam impraegnasse Rhedig. Antiq. l. 14. c. 18. author est. Nonnullae secundo, tertio, &quarto mense post priorem foetum, foetum edidere vitalem. Vnius mulieris, quae bis intra duorum mensium spacium enixa est, mentionem facit Nancelius l. 8 Analog. Aliae nonnisi aperto Chirurgi opera utero parere potuere. Quater cuidam excisum, quatuor diversos edidisse faetus, apud Schenckium invenies. E Proculo Caesare centum virgines intra dies quindecim faetum concepere. Plin. I. 7. c. 32. In Picaeno puer cum sex dentibus natus est. Bonsin. Decad. 3. l. 8. Prusiae vero Bythiniarum Regis filius illorum loco continui ossis soliditatem habuit. Solin. cap. 3. Nonnulli ita nascuntur, ut aures quandocunque motitare possint. Zoroaster ridens nasci visus est. Sed satis de his, pergamus ad alia.