# Thaumatographia naturalis 48

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/48

CAPVT II. DE AERE. Artic. I. De tribus aëris regionibus. REgiones tres constituunt Physici, quarum media ita frigida est, ut periculum sit, ne milvus qui tempore caniculae à meridie ad vesperam ibi degere solet, congelascat, vel saltem membra ejus rigeant, si diuturniorem traxerit moram. Et certe in ipsis Alpibus perpetuo tanta nix est, ut etiam aestivis mensibus iter sit horridum. Qui montium Baldi in agro Veronensi perreptarunt cacumina, non minus in illis frigus Iulio & Augusto mensibus experti sunt, quam maxima bruma saeviente. Aldrovand. Ornith. lib. 5, c. 15. Tam tenuem ibi esse aërem quidam existimant, ut ad vitam sustinendam fit ineptus. Augustinus de Genesi ad liter. I. 13. c. 2. ex aliorum relatu refert quod qui verticem montis Olympii vel sacrificiorum gratia, vel contemplandorum syderum causa conscendunt, spongias aqua imbutas eo deferant, ut ex iis spiritum retrahere possint. At ex historia diluvii, & aliis animadverti potest, montes tam altos esse, ut emineant ex nubibus, & nihilominus habeant auram vitae commodam. Libavius de orig, rerum, lib. 6. Est in Insula Zelainica mons altissimus, in vertice amoenissimus. In Arabia Felice mons summus, oppidum quoque habet in summitate. Vires aëris si attendimus insignes sunt, de quibus passim apud Physicos. Cardanus inclusum corrumpere animalia anima carentia conservare asseruit, liberum è contra. Verum id vix exempla concedunt. In Lusitanorum navigationibus nautae aliquot sub aequinoctiali penè animam efflarunt, quanquam medio in Oceano liberrimo caelo. Et nobis praesentibus, inquit Scaliger exercit.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
