# Thaumatographia naturalis 484

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, ARTICVLVS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/484
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/484

Quum enim suae aetatis putaretur pulcherrimus, inque morbum lethalem lapsus, ut suam effigiem posteritati relinqueret, exorari non potuisset; tantum hoc illorum concessit precibus, ut plusculos post à funere dies sepulchrum aperirent, & qua forma suum invenirent cadaver, eadem depingerent. Aperto igitur sepulchro, semi consumpta à vermibus inventa est facies, pluresque serpentes circa diaphragma & spinam dorsi visi. Caroli Martelli sepulchrum corpore vacuum inventum est, proque eo serpens. Guaguin. & Aemil. In Aegypto cadavera integra visuntur, ex quibus Mumia ad plures morbos salutaris desumitur. Nec corrupta sunt, quae prope Rijoviam ad Borystenem conspiciuntur.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
