# Thaumatographia naturalis 485

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, ARTICVLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/485
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/485

ultimo in Cimbria pastori cuidam ostio horrei sui brachio incubante innitenti evenisse author est ut subito & innitentis lateris sensum ac motum imminutum senserit, & ejusdem lateris barbitium canum animadversum sit, atque una latens in ostii inferna parte serpentis exitiale genus. Iamboli relatu in Arabia genus herbae reperiri, super quam qui dormiunt, suavissimo sopore correpti intereunt, prodidit Diodorus Siculus l. 2. Visui gustatum addo. Sic enim in Indiis cum Europaei pulchras degustassent herbas, morte subito periere. Alexandri exercitus pomi cujusdam novitate paene obtritus est. In valle Anania rusticus, à serpentis decollati capite abscisso, praeter expectationem demorsus, morsui cum os admovisset, suctu eidem medicaturus, repente mutus factus, obiit. Mathiol. Quid vero de ractu dicemus? Turcas venena habere, quae solo attactu eodem die interimant. Cardanus l. I. de Venen. cap. 15 prodidit. Otho III Romanorum Imperator à Crescentii Romani consulis uxore, spe conjugii frustrata, missis chirotecis venenatis interemptus est. Iohannes Galleacius apposito stapedi veneno, cum equitare vellet, è medio sublatus est. Dryinus ubi quis eum calcaverit, illius pedes excoriat; & quod mirabilius, manus Medici locum curantis inde excoriantur. Denique odore multi solent à veneno infici. Alexandri enim Magni equitatus in India, pestilentissimo cujusdam fruticis odore, paene totus interiit. Franciscus vero Ordelaphus Forolivii Capitaneus genus veneni habuit, quod injectum supra carbones, omnes interimebat astantes. Nec existimes sola id qualitatis fieri potentia. Ertiosum aliquid odori conjungi, cum multa su rerum effluvia, certissimum videtur.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
