Latin
ARTICVLVS V
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 491
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS V. DE SOMNIIS. T in aliis sic in somniis ludit natura, ita ut laetitia afficiat tristes, tristitia laetos affligat, regio fastigio donet servos, Dominos mulctet &servitio. Quamvis autem fatendum sit, plurima, imo plaeraque quae fiunt, naturalia esse; esse tamen &supra naturam plurima, vix aliquis negabit. Certe in antiqua Ecclesia per haec monuit suos Iehova; multotiesque sit, ut ea quae hodie in somniis offeruntur, suo non frustrentur eventu: Lucae Iselio privigno Zvingeri Vesontione agenti, Huberi Basiliensis Medici mors in somuio aperta est. Nam videre visus est lectum suum egesta humo recens opertum, quem cum lodice remoto excutere vellet, sub stragulis HUVt, berum Medicum vidit, momento oculi in pueri Anse lem transmutatum speciem. Nessenus eodem die quo in Albi suffocatus est, Somnium de lintris offensione &sui prolapsu habuit. Christophorus Rhaumbavius Medicus Vratisslaviensis, monitum, de cura morbi sibi incurabilis, in somnio factum secutus, aegrum pristinae sanitati restituit, &quod miror, Medicamentum illud, in libro paucis post annis edito, conscriptum offendit. Doring. de Medic. l. 1. part. 2. s. 1. cl. 1. c. 3. Idem Philippo, &ante eum Galeno accidisse Historiae testes sunt. Huc pertinet Matris Scanderbegi somnium de serpente, qui totam operuit Epirum, caput inter Turcarum protendit fines, cruentis faucibus ipsos absorbendo, caudam inter Christianos &Veneti imperii tenuit terminos. Barlet. l. 1. de gest. Scanderbegi cap. 82. Scaligeri de flamma ingenti cum sonitu summas Alpes Noricas, Rhaeticas, &Ligusticas sine noxa pervadente. Scalig. in comment I. de Insomn. Hippocrat. apotel. 42. Hunnii de columna in templo. Haec enim futuram filiorum aperuere conditionem; &quidem fine fallacia.