Latin
ARTICVLVS. VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 492
Unproofread scanNot analysed yet
quod non surgimus minor facit phantanae circa imagines occupatio. Nec tamen motus ille fortior, ab eadem semper proficiscitur causa. Fieri enim etiam id ex diurna cogitatione posse quidam existimant in junioribus praesertim, quibus major cupiditatis &audaciae vis est. Alii ab interna id patiuntur affectione corporis; quae tamen non ejusdem generis. Alacriores &magis phantastici spiritus animales quibusdam; quidam ex simpli citate id facere videntur. Quod non excitantur, vaporum efficit pertinacia. Hi enim cum non permittant, ut facile excitentur; contra spiritus animales vegetiores sint, sit ut medio modo inter dormientes &vigilantes constituantur. Nec tamen verisimile est, omnes esse ejusdem gen ris. Nam puer ille cujus apud Libavium mentio, nudus ad portam progressus domumque regressus, vigilem in medio oppido sedentem observavit. Denique, quod agunt quod dormientes non possunt, periculi facit ignorantia. Rationis obscurata actio, motus à phantasia excita tos impedire non possunt. Videatur Libavim Nectantis.