Latin
ARTICVLVS VII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 496
Unproofread scanNot analysed yet
Scribunt etiam Aethiopiae esse partem, cujus incolae nascuntur toto corpore flexili, ut in omnem positionem sese contorqueant facillime; addunt iisdem linguas geminas quibus distinctim ac pro arbitrio uti possunt. Gem. Fris l. cap. 7. Cosmocrit. Zanetem Samotracem civem, cui renati sunt dentes post centum &quatuor annos, Mutianus visum a se prodidit. Plin. I. 11. capite 17. Aristoteles l. 2. cap. 4. de Histor Animal. mulieris mentionem facit, cui anno octogesimo maxillares illi novissimi non sine dolore excierunt. In palato quibusdam natos Plin. l. 11. cap. 37 scribit. Maecenas tribus annis integris insomnis permansit, levi harmonia tandem liberatus. Seneca de provident. Nizolius Ciceronianus decennio somnum non vidit. Heurn. c. 16 de morb. capit. Cardanus quoties volebat animo sic abripiebatur, ut nullum omnino in eo statu sentiret dolorem. Idem de Presbytero Restituto refert Augustin. l. 14 de Civitate DEI cap. 24. Iacebat hic mortuo similis, ut nec vellicantes sentiret, nec quamvis igne ambustus fuisset, moveretur; hominum tantum voces, si clarius loquerentur, tanquam ex longinquo se postea audisse, referebat. Non obnitendo autem, sed non sentiendo immotum servasse corpus, eo probabatur argumento. quod velut defunctus omnis expertus esset halitus: similem se à sensibus auferendi habitum ex morbo contractum Elisabetham Burtoniam virginem Cantianam habuisse, Historia Anglica innuere videtur.