# Thaumatographia naturalis 500

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT IX & ultimum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/500
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/500

Seneca duo millia nominum recitata, quo ordine dicta erant referebat; ducentos versus recitabat ab ultimo incipiens. Portius denique Latro, quae dicturus erat ediscendi causa nunquam relegebat. Edidicerat enim quum scribebat: dicebat ita, ut in nullo unquam verbo memoria eum deciperet. Quanta in his erat memoriae excellentia, tanta in aliis vilitas, sive morbo sive prava ab ortu constitutione. Messala Corvinus nominis sui oblitus est. Franciscus Barbarus literarum Graecarum Athenis vir eruditissimus, cum ictum lapidis capite excepisset, caetera omnia tenacissima memoria retinens, literarum tantummodo, quibus praecipue inservierat, oblitus est. Valer. l. 1. cap. 8. Clusius Sabinus tam frigidae extitit memoriae, ut illi modo Vlyssis, modo Achillis, modo Priami excideret nomen. Seneca in Epistol. Atticus Herodis Sophistae filius ne Elementorum quidem perdiscere poterat nomina. Thraces numerando quaternarium numerum transcendere nequivere. At maxime mirum quod de Theodoro Beza Thuan. l. 134. refert. Eum, antequam moreretur, praesentium memoriam debilitata nempe mente amisisse, praeteritorum, dum ingenio valebat impressam, servasse; in languore hoc per biennium permansisse. Ingenium quod spectat, à certo id temperamento pendet. Et mirum est, stupidos saepe in multis esse eos, qui pro sapientibus in aliis habentur. Themistocles non tam capere quam rapere consilia potuit. Logicae nequivisse addiscere praecepta quendam, qui alias vitissime apprehendit disciplinas, Huartus author est.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
