# Thaumatographia naturalis 501

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT IX & ultimum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/501
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/501

De excellentia si dicendum, lani Drusi Philologi clarissimi filio tam excellens erat, ut à decimo quinto aetatis anno ad vigesimum, quo mortuus est, commentarios in Proverbia, & alia exquisite scripserit. Drus. in praef. paralipon. in n. 7. Plurima tamen sunt ad quae ingenii humani nequit pertingere acumen. Vires magneticae, marini refluxus humorum in corpore humano mirabiles effectus, caloris ipsius nativi constitutio, & alia multa, multos exercuere à nemine recte sunt cognita. DEVM, propter nobilitatem, proter ignobilitatem materiam primam comprehendi non posse vulgaris est sententia. Proprietates occultae laxum nimis ignorantiae nostrae asylum. Sistam itaque & ego hic gradum; & certe ut sistam intentio monet. Iucundissima ponere animis erat, ut & Adolescentum mentibus naturalis historiae amor insereretur, & illis qui juventutem nobilem etiam privatim instruunt, subveniretur. Multa dubia inseri, causas quorundam ex aliorum mente dedi, ut scrutinium naturae requiri ostenderem. Multa, quae omisi, naturae saecunditas fecit. Tam late sua spargit pomaeria ut omnia recensere, ultra virium fit unciolas. Si tamen ista quae jam dantur placere intellexero, & tantum ingenii ac occasionis suppetierit, ero in eo, ut Enchiridion Historiae Naturalis, in quo natura tam ligata quam libera produci poterit, habeatur. Scrutinium, in An fit, & quare fit, inquirens, aliis relinquo. Sed de his supremus ipse videbit, cui Laus & gloria in sempiterna secula. AMEN. FINIS.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
