# Thaumatographia naturalis 51

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/51

Si verò validior fuerit, in speciem humanam grassabitur, ita tamen ut ex se nec regionem, nec civitatem, nec pagum, nec oppidum transitura fit. Haec enim uno duntaxat loco homines corripit. Si verò agens ex superiori causa, aut ab inferiore polluto aëre ortum habuerit, genus tantum humanum inquinabitur. Si autem à superiore & inferiore simul contigerit, tum omnium animantium species peste corripi possunt: attamen secundum eorum corporum dispositionem. Art. IV. De attractione, refrigeratione, penetrationeque aeris. VItae humanae aërem inservire, vix aliquem puto, qui nesciat. Arteriae quippe venosae rami ex universis pulmonibus sanguinem imbibunt, per venam arteriosam ad eos delatum, inque iis ubtiliorem redditum. Huic per os attractus permiscetur sanguini, haecque miscella ad finistrum cordis defertur ventriculum, spirituosus sanguis futura. Ludovi. du Gardin Anatom. c. 40. At consertim attractus suffocat Zwinger. Physiol. I. 2, c. 23. Candelae quippe ardenti in libero aere, si vinum circumdes superne, extinguitur, quoniam aerem lateralem praeparatum interpositu vini non attrahit, & crudum & incoctum inferne attrahere nequit. Vim ejus diaphoreticam, vel exemplum ovi ostendit. In eo recente dum assatur, spiritus subtilis per medium exudat corticem roris instar. Quid in corpore humano? Plenum id rimarum, vel levi attactum faciet calore. Alias omnia replet & penetrat, permeat laterem, & concoctum ibi inflat calcem, ut mole auctâ frangat eundem. Videmus par lateris cocti poros ingressum aerem, lapillum, qui per incuriam illic latuit & in calcem conversus est, impraegnare, inque molem attollere, ita ut later rumpatur. Zwinger. Phys. lib. 2. c. 25. Ad haec, obseruatione conclusum certâ, facilem vel difficilem, vulnerum ratione aëris curationem.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
