# Thaumatographia naturalis 53

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/53

Artic. II. De aquarum sapore. JAud minor aquarum in saporibus varietas. IDulcescunt quaedam, vini quaedam referunt gustum; salsas, aluminosas, acidas, amaras passim invenies. Dulces Elei & Chocopis fluviorum aquae; Reges Persarum bibere, & in longinquas deportavere terras. Suavior lacte calida Cardiae aqua in Campo, qui vocatur Albus. Pausanias. Vinosa juxta Paphlagoniam: hinc potandi gratiâ indigenae apud eam frequentes. In sinu maris Adriatici ubi vertit ad Aquileiam, septem sunt fontes omnes uno excepto salsi. Polyb. in hist. In Mileto unus, cujus fluentis aquae superiores dulcissimae; salsedine inferiores tinguntur. Aristobul. Cassand. Tantae rivulus Exampei amaritudinis, ut Hypanim ingens Ponti inficiat flumen. In lacu Ascanio, & quibusdam circa Chalcida, fontibus, summae aquae dulces sunt, potanturque nitrosae inferiores. Plinius in histor. Acidi prope Culmam fontes; & quia aqua quamvis frigida, ebullit, insanire videntur, Agned. I. cit. Ibidem acidula; cui furiosae inditum nomen, quod ebulliens tonitrum imitatur boatu. In Cepusio Smolnicii, non tantum ferrum corrodit, sed & vertit in aes; Stygii verò, circa Thessalica Tempe, fluvii, neque in argenteo vase, neque in aeueo, neque in ferreo conservari potest, vi sua illa corrodens, erumpit. Solâ coercetur ungulâ. Artic. III. De aquarum odore, primum & secundis qualitatibus. CAlidae quae absunt à Rhegio Lepidi Aemilii oppido, viginti sex passuum millibus tam pręstantissimum olent bitumen, ut Camphorâ permistę videantur.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
