# Thaumatographia naturalis 55

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/55

TRaditur de Pyramo Fluvio Cappadociae, qui fontibus in ipsa planitie scatentibus oritur, quod statim profundo lateat hiatu, in plurima sub terra effusus spacia, emergat post navigabilis tanto cum impetu, ut si quis in hiarum, unde emergit hastam immiserit, vis spiritus renitentis eam ejiciat Strabo lib. 12. Non longè à Pompejopoli in oppido Coricos, in imo species mirę profunditatis, amnis ingens, ingenti se tollit fronte, ubi magnum impetum brevi alveo traxit, iterum demergitur. Mela lib. 1, c. 6. Aqua Martia post longos excursus ex ultimis Pelignorum montibus, transiens Marsium & Fucinum lacum, in specum demergitur, tandem in Tiburtina se aperit, 9000 passuum fornicibus structis in urbem ipsam Romam perducta est. Plin. lib. 31, c. 3. Sabbaticus septimo quoque die exinaniri consueverat. atque exsiccabatur, sex reliquis semper aquis oppletus: id autem cessante sacrificio, cessavit Ioseph. I. 7, c. 24. Quidam apud Bocatium fluvius, quolibet decentuo, repentino quodam motu uno momento pręgrandem fragorem ob saxorum elisionem emittit, & lapides ipsi declivi per triduum fluunt cursu, ter ac quater quotidie, etiam sereno coelo; at postriduum omnia subsident. De Hircanię stuminibus Strabo lib. 11. Sunt mari alta littora excisis rupibus prominentia. Cum autem flumina ex ipsis cautium cacuminibus in mare furentia desiliant, maximum inter mare & rupes suo casu spacium praeterlabuntur, ut sub cadentibus aquis, velut sub fornicibus exercitus etiam intacti procedere possint. Trochlotes in Aquilonari Norvegia tantum fragorem currendo edit, ut ad viginti milliaria exaudiatur Olaus l. 2 c. 29. Beca in Livonia tanto lapsu è scopulis ruit, ut surdos reddat, Ortel. in Livon. Tanais à Scythis longissimo cursu in Meotidem paludem ruens, adeo longè lateque eam ampliat, ut pręgrandis mons ab ignaris existimetur. Boccatius. In templo Salomonis fluebat fons, ęstate copiosus, hyeme exiguus. Euseb. praepar. Evang. I. 0., c. 4. Causam si quęris, à tempore sumitur.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
