# Thaumatographia naturalis 60

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/60

QIvini furoris signa diluvia fuere, tantoque majora, quanto & illa acerbior, & mortalium enormior exorbitatio. Maximum illud quod universale dicimus, quod anno Mundi 1656 ad exitum vergente sua sumsit initia. Obturacula in specubus nubium rupta sunt, & ingentes aquarum per quadraginta dies, defluxere globi. Fontes quoque abyssi magnae diffissae sunt, ita ut aquae sesquicentum diebus indesinenter accrescerent, & montes quindecim cubitis transcenderent, editissimos. Postea decreverunt, sed pauxillatim. Nam intra septuaginta demum dies cacumine apparere coeperunt. Novi orbis incolae à majoribus suis accepisse dicuntur. Peruani tradunt, terras eas omnes aquis mersas latuisse; periisse homines exceptis paucis, qui in lignea se receperunt vasa; veluti naves; ibi commeatu proviso egisse, donec aquae decrescerent & abirent, quod canum collegerunt indicio, quos foras identidem emittebant, & cum madidi à natatu redirent, sciebant aquas superesse, deesse cum sicci. August. Carata. At Mexicani quinque soles ad hoc luxisse aevi, & primum illum aquis periisse, unaque cum eo homines, & quicquid in terris esset. Haec illi picturis & notis prodita ab antiquo habent; fidem Platonico diluvio, quod in Atlantide Insula evenisse dicitur adstruentes. Lupus Gomara. Caeterum causam illius diluvii Vniversalis igni subterraneo in gradu intensiori, augente molem per rarefactionem, donec cavernis suis agi non posset, adscribit Lydiat. Demonstrare id videtur Genesis. Nam & abyssi magnae, fontes reclusi dicuntur, & immissum exactis quadraginta diebus ventum, aquamque sedatam quievisse. Intelligi verò debet, ventus è sicca exhalatione, quam copiosissimam toto diluvii tempore, è maris gurgitibus calor excitaverit subterraneus plurimum auctus, tum demum iis exclusum esse, aërisque motum correpti revolutione coeli, & impetu firmamenti intendisse. Fuere vero praeter hoc & aliae portentosae.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
