Latin
CAPVT IV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 63-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. DE FONTIUM ORIGINE. Nnumeros in hac inferiore orbis sphaera inveIniri fontes, eosque miros praecedentia ostendere, dignum ut unde oriantur diligentius indagemus. Ab aquis pluvialibus scaturiginem fontium voluere nonnulli, ex terra in aquam mutata scripsit Seneca, ex aeris vaporibus in terram conclusis, &eorum frigore condensatis, sensit Aristoteles. Credere vix securum. Quantum enim ad primum; Nulla infra pedes decem terram madefacit pluvia, &illa satiata, si quid praeter ceciderit, excludit. Seneca l. 3 natur. c. 7. In siccissimis vero locis puteis in altum actis per ducentorum, &trecentorum pedum spatia uberes aquarum inveniuntur venae. Quoad secundum; Faciliùs potest aqua in terram mutari, &densitas in causa est; Nec potest, ut tertium tangamus, tantâ aërem celeritate corrumpi, quanta fluunt aquae, nec tanti suppeditari vapores. Nam decuplum oporteret esse aërem, cui nullus locus. Dicendum igitur per subterraneos canales, fontes de mari manare. Solum certè mare talibus sufficit scaturiginibus, &dum illud nequicquam fluminum augeri videmus affluxu, per occultos ad suum fontem illa redire meatus, ostenditur.