# Thaumatographia naturalis 69-2

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/69-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/69-2

CAPVT VI. DE MARI. Art. I. De divisione, & nominibus maris. (Are aquarum est salsa & maxima collectio, Mquae universam hanc quam incolimus terram ambit. Vtrum verò terras velut vinculum circumfluat, an in suum colligatum orbem, & in hos, per quos navigatur sinus, quasi spiramenta quaedam exaestuet, ambigebant veteres. Fab. Suajor. 1. Censuerunt quidam suum distinctumque globum facere, & duntaxat haec nostra maria exiguam ejus partem, & velut lacinias esse imo nec solem ambire, & tenebras in extremis ejus, & horridum secretum habere. Fuit & haec veterum sententia; terram cum mari rotundam esse, sed ipsam duplici dividi Oceano, & velut decussari. Plin. lib. 2, c. 67. Nobis unus est Oceanus, qui postea nominibus ut locis differens, in varia maria ac sinus varie distribuitur. Ac primò quatuor appellationes, ex quatuor mundi regionibus, accipit. Ab Oriente Eous dicitur, ab Occidente occiduus, à Meridie Notius, à Septentrione septentrionalis. Postea prout quamque regionem perfundit, diversa à littoribus suis trahit vocabula. Hinc Sarmatici, Scythici, Hyperborei, Cronii, Concreti, Amalchii, Serici, Indici, Gangetici, Arabici, Perfici, Asperi (id circa Insulam Madagascar) Aethiopici, Atlantici &c. nomina. Sinus ejus quinque à veteribus nominantur.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
