Latin
CAPVT VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 71
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Plinius auctor est, Alexandri Magni Victorias majorem Meridionalis Orientalisque Oceani partem perlustrasse, usque ad Arabicum sinum, in quo etiam postea res gerente C. Caesare Augusti filio, signa navium ex Hispaniensibus naufragiis fuisse agnita. Carthaginis verò potentia florente, Hannonem circumvectum, à Gadibus ad finem Arabiae, navigationem eam prodidisse scripto, sicut ad extera Europae noscenda missum eodem tempore Hemilconem. Pręterea Cornelius Nepos autor est apud Plinium, Eudoxum quendam sua aetate, quum Lathyrum Aegypti Regem fugeret, Arabico sinu egressum Gades usque pervectum, multoque ante eum Calius Antipater ibidem affirmat, vidisse se, qui navigasset ex Hispania in Aethiopiam, commercii gratia. Idem tradit, Qu. Metello Celeri Galliae proconsuli Indos a Rege Suevorum dono datos, qui ex India commercii causa navigantes, tempestatibus essent in Germaniam delati. Hodie ea navigatio tentata, sed cum summo vitae periculo, perpetua glacie &diuturnis tenebris obsistentibus. Si haec vera sunt, jam totus hic noster orbis circumnavigatus fuit. Quaeritur adhuc, An per mare Septentrionale in Regnum Sinarum &Moluccas detur aditus? Ex Demetrio Moscho se audisse narrat Iovius, Duidnam multiplici stipatum fluvio, ingenti ad Aquilonem ferri cursu, mareque ibi patere, ita, ut legendo dexteri littoris, oram, (nisi terra intersit) navibus Cathajum peti possit. Ad extremam enim orientis plagam, &Thraciae parallelum, Cathaini pertinent, Lusitanis in India cogniti cum ad coemenda aromata, per regionem Sinarum &Malaccam ad auream navigaverint Chersonesum, vestesque ex Sebellinis attulerint pellibus. Petrus Bertius vir de re literaria bene meritus, male de Ecclesiastica, refert in descript.