Latin
CAPVT VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 75
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit &experientia, quae salfius aestate mare quam hyeme, ad Orientem &Meridiem, quam alibi ostendit. Non placet sententia Lydiato, sed aliam adfert, ut juventus percipere exactius sensum viri queat, paucis inclusum propositionibus, hic etiam damus. I Vehementia ardoris Solis non incoquit salsedinem mari. Nam 1 cur non idem fit in aquula in pelvi? 2 Eadem causa salsedinis imagis deberet agere in subjectum cum minori resistentia. II Exhalatio calidae, sicca, terrea, pluviis in mare delata, non est causa salsedinis. Cur enim id non fit in fontibus? 2 Pauca est nimis. 3 Cur salsa est non tantum in superficie, sed &in profundo; Quamvis enim id Scaligen exercit. 51 neget, exploratam per urinatores dulcedinem asserens; tamen Patricius compertum id ait, freto medio inter Creticum &Aegyptium, cum mare staret placidissimum. Testis eidem Philippus Mocenicus. III Mare salsum est propter rei alicujus admistionem. Id patet, quia omnis sapor misti est. IV. Id quod mari admistum est exhalationis calida &sicca naturam obtinet. Id patet 1 quia mare est tale, Flammas enim vix extinguit, &ipsum facile inflammatur. 2 qui eo lavantur, citius resiccantur. 3. Insulae sunt calidiores, ut Britannia, calidior Gallia. V Mare non tantum est salsum, sed &amarum, inde saepius mare quam salum dicitur. VI. Maris salsedo &amaritudo est ab igne subterraneo bituminoso. 1 Bitumen enim deprehenditur, gustu adeo amarum, ut primum illius subjectum intelligatur. 2 Bitumen gignendo sapori amaro &salso vim magnam habet. Lacus Palestinae bituminosus, tam est amarus &salsus, ut nullus piscis in eo nascatur. Vestes detergit, si quis madefactas bene excusserit. 3 Narrat Plinius aquam bituminosam simul &salsam Babylone è puteis in salinas ingestam, &flagrantissimo Sole coctam, densari partim in bitumen, partim in salem. VII. Salsa exhalatio ab illis gurgitibus procedens facile per corpus marinum dispescitur.