Latin
CAPVT VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 77
Unproofread scanNot analysed yet
Ita enim illos tradere; circa aestivum solstitium accessus recessusque maris maximè augeri: se verò conjecturam facere, eosdem inde ad aequinoctium usque diminui, rursusque ad brumam usque accrescere, ab hac ad vernium aequinoctium decrescere porroque augescere usque ad solstitium aestivum. Contrarium statuit ratione Aequinoctii Plinius. Patricius verò testatur in Liburnia mense Ianuario magnam littorum partem denudari solitam, &siccam remanere per aliquot dies. Idem Plinius l. 2. c. 97 per octonos quoque annos aestus ad principia motus, &paria incrementa centesimo Lunae revocari ambitu, animadvertit; scilicet Luna &Sole tum demum redeuntibus ad coniunctionem in eodem signo &gradu, quo ante octo annos conjuncti erant. Caeterum aestus diurni varia etiam apud scriptores ratio. In mari Siculo bis die &bis nocte fluxus fit &refluxus. Euripus in Aegeo sinu septies die reciprocat motus, &nonnunquam ex altissimis montibus videtur dejici, adeo praeceps ut nulla navigia ibi tuta sint. Basil. in hexaemero. In Anglia ad Bristoliam aestus bis quotidie tantus, ut naves, quae intra mare erant, ipso refluxu in sicco haereant, bisque in mari rursum sint, bis in sicco. Pitheas Massiliensis, teste Plinio l. 2. c. 97, octogenis cubitis supra Britanniam intumescere, scribit. In meridionali novi orbis plaga, mare aestuans effluit ad binas Leucas. Ovetan. summ. c. 9. In Aquilonari verò Pelago quodam à maritimis fluctibus nullus in littus vel excursus vel recursus animadvertitur. Petrus Hispan. p. 5, c. 1.