# Thaumatographia naturalis 78

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/78

Non procul à Cuba promontorio, & iuxta littora Insulae Margaritae & Pariae, mare sponte fluit; nec ulla ratione etiam vento secundo navigia fluctibus obsistere possunt, nec per intervallum diei mille trajici passus. Petrus Martyr. in summ. Indiae. In mari Adriatico olim ingens excursus fuit, summo diluculo mari in continentem ita egresso, ut tantum quantum robustus vir uno die cursu absolvisset, occuparet. Procop. l. 1 belli Gothici. Singularis vero est aestus ille, imo summum mundi miraculum, quem Alexander vidit. Meminit ejus Iohannes Hugo Linschottus in Americanis, & Casparus Balbyus in Hodeperico in Syriam. Is cum ab Emporio Indico D. Thomae in regnum Peguanum, quod est in India extra Gangem, contenderet, confecto decem dierum itinere venit ad locum Maccareo (ita enim vocat) estque ostium fluminis illius Indici, quem navigavit Alexander. In eodem libro vocantur, fauces istae Maccareo Sirian, qui est portus maris, in cujus littore sunt gradus lignei viginti quos allabens aestus & decedens nudat omnes, ubi maximum est Mundi miraculum. Aqua ibi mirabiliter crescit, decrescitque adeo, ut imperito ultra fidem humanam videatur. Naves appellentes Martavano (est ora littoralis in eodem tractu; mare quod ibi est, vocatur mare de Bengala) crescente jam aqua velocius jaculo propelluntur, idque quousque aestus in terras infertur. Hoc recedente in sicco destituuntur. Aestus exuperat omnium arborum summitates. Naves cum se illi permittunt, rostris in mare prospicientibus retro feruntur. Venit autem cum magno strepitu & aspergine, ut totae madefiant. Oppositus est ille locus Taprobanae Insulae in meridie existenti, non procul à promontorio istius prolixi dorsi in mare protens. Sed jam accedamus ad causam, & unde hic oceano fluxus consideremus? Vulgata opinio est Lunae id fieri radiis mediante aëre, qui tumet & radios Lunae excipit, & secum intra undas marinas defert, ita ut radii aquam marinam quodam afficiant tepore, tepor autem iste rarefaciendo, flatibus plenum mare reddit, ut tumescat. Keckerman. de navigatione. Libavius (lib. 5 de orig. rerum) non negat Solem aliquid conferre posse uti & Lunam spirituosum illud sydus; tamen in his nec primam principalemque causam esse, nec solitariam, verum aliqua saltem adminicula, & occasiones quibus causae insitae moveantur, & in actum veniant, asserit.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
