Latin
CAPVT VI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 79
Unproofread scanNot analysed yet
Mare enim istam potentiam habuisse, antequam ista sydera conderentur, certum videri, nec ullibi legitur propter aestus reciprocantes, ea facta esse, sed ut essent in signa, tempora dies &annos, lucerent in firmamento coeli, tenebras &lucem discernerent, gubernarentque dies &noctes. Quadruplex autem videtur Libavio maris aestus. Primus ab ortu in occasum praeter littus Aethiopicum, &in Bosphoro &Hellesponto, ubi pontus rapide prętervehitur littora Thraciae &Asiae; qui fluxus primi coeli potius motum sequitur, quam Solis &Lunae, uti &aër ipse; quod maxime notatur sub Eccliptica, ubi iste fluxus aëris cum marinis halitibus vaporibusque eos ventos facit, quos Brysenes vocant, quibus adversantur illi, qui spirant extra Tropicos Vedavales dicti. Alter fit à belluis in mari degentibus Balaenis praesertim. Tertius Euriporum particularium, quem faciunt voragines quibus sorbentur &revomuntur aquae alternis. In Charybdi, Syrtibus, Chalcyde circa Euboeam id accidere verisimile est. Aestum verum hic repraesentat, &spiritibus è cavernis terrae eructantibus, aquasque protrudentibus, vel obviis fluctibus iterum recedentibus &sidentibus acceptus. Quartus, aestuatio vera est, quae nec in ortum fit, nec in occasum, sed ab Vmbilico maris incipit, indeque sursum ebullit, &dum ita surgunt aquae, plus minus pro vehementia causae in littora effunduntur: nisi quid impediat, cujus causa in imo quaerenda.